- PHARISAEI
- PHARISAEIsecta quaedam apud Iudaeos, orta temporibus belli Punici tertii, cuius sectae homines, non modo victu vitaeque institutô a reliquo vulgo secreti erant, sed etiam veste et corporis cultu, quapropter Pharisaei vocantur, quae dictio idem Hebraeis sonat, quod Latinis separati. Suidas, Φαρίσαιοι, οἱ ἑρμηνευόμενοι ἀφωρισμένοι, παρὰ τὸ μερίζειν, καὶ ἀφορίζειν ἑαυτοὺς τῶ ἄλλων ἁπάντων, ἐις τὸ καθαρώτατον τοῦ βίου, καὶ ἀκριβεςτατον, καὶ ἐις τὰ τοῦ νόμου εντάλματα. Φαρὶς γὰρ κατὰ τὴν Ε῾βραΐδα γλῶτταν, ἀφορισμὸς ἑρμηνεύεται, ἢ διακοπή. Auctores Sectae huius, Hieronymo in Esai. c. 8. fuerunt Sammai et Hillel. Ieiunârunt secundô et quintô die hebdomadis, a vini et quidquid vitam haberet, esu abstinentes. Spinas infra togis suffigebant, ut inter in cedendum iis crura compungerentur. Asseribus, quibus lapilli instrati, incubantes, renes duris succinxerunt funibus, seque ipsos castrârunt, ut continentiores essent: quod quidem non ab omnibus observatum est. Ultra decimas a Lege iniunctas pendebant etiam 30. et 50. partem, statutis sacrificiis alia sponte supperaddebant, vota exacte servantes. Sed eius generis hominum tanta fuit fatuitas, ut multo plus laborarent probi videri, quam esse; tanta superbia, ut neminem alt erius sectae virum bonum existimarent, quapropter Christus ubique exagitat eorum vanitatem: Et certe, cum tanti rigoris non alius scopus esset, quam popularis aura, in tantum potentiae tandem creverunt, ut ultimis Iudaeorum Regibus formidolosi evaderent, qui saepe illorum ministeriô uti coacti sunt. Coeterum μετεμψύχωσιν crediderunt, et Astrologiae Iudiciariae impense erant dediti, vide Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 2. et de Bell. Iud. l. 12. c. 12. Epiphan. in panar. l. 1. c. 16. Baron. in App. Annal. Eccl. Martinium, in Pharisaeus, et Funger. in Pharisaei. Nicol. Lloydius. Vocem quidam derivant ab Hebr. Parash, i. e. expandere, explicare; idque vel ob latitudinem phylacteriorum, vel quod in compitis bona sua opera large depraedicare solerent. Alii a Gap desc: Hebrew, i. e. exponere, explanare, eo quod haberentur praecipui Legis expositores. Sunt, qui ab eodem verbo, in Piel coniugat. quod dividere, separare significat, illos appellatos asserant: quô sensu Graecis ἀφωρισμένοι sunt vocati, Latini eos Separatistas vocant. Separabant autem se et secernebant tum studiô Legis, quô respectu poterant dici, ἀφωρισμένοι ἐις τὸν νόμον; quo respiciens forte Apostolus, qui prius Pharisaeus fuerat, vocavit se ἀφωρισμένον ἐις Εὐαγγέλνον, separatum ad Euangelium, Rom. c. 1. v. 1. tum sanctioris vitae iactantiâ Lucae c. 18. v. 11. Gratias tibi ago Deus, quod non sim ut reliqui etc. Et quidem separabant 1. se a commercio popularis vulgi, quod ob ignorantiam suam vocant Gap desc: Hebrew i. e. populum terrae: qui Ioh. c. 7. v. 49. vocitatur ὄχλος: 2. ab habitu reliquorum hominum: unde Proverb. Vestes populi terrae, conculcatio sunt Pharisaeorum. 3. A' moribus atque consuetudinibus usitatis: ortaque videtur haec haeresis ab Antigono Sochaeo, qui coaetaneo Alexandri M. Simeoni Iusto successit, an. 300. circiter ante Natum Christum. Nec certae alicui Tribui aut familiae attributi erant, cum S. Paulus e tribu Beniamin esset, Hyrcanus e Tribu Levi, Chrysostomus in c. Matth. 15. Flav. Iosephus l. 13. c. 18. etc. Nec in nullis cum reliquis Sectis conveniebant. Notabo hîc saltem paucis dogmata, quae propria habuêre. Primo, quaedam Fato, quaedam libero arbitrio adscribebant, Ioseph. l. 13. c. 9. 2. Angelos credebant ac Spiritus, Actor. c. 23. v. 8. 3. Resurrectionis articulo fidem adhibentes, docebant animas impiorum hominum, a corpore solutas, statim in Infernum migrare: Piorum vero hominum, per μετεμψύχωσιν quandam, in aliorum itidem piorum corpora transire, Ioseph. de Bello Iud. l. 2. c. 12. Serar. Trihaeres. l. 2. c. 3. Drusius de tribus Sectis l. 2. c. 2. Unde SERVATORIS nostri sanctissimum corpus, quidam Iohannis Baptistae, alii Eliae, nonnulli Ieremiae animâ vegetari dixerunt, Matth. c. 16. v. 14. 4. Traditionum πατροπαραδότων accerimi erant vindices: quod ut melius intelligatur, notandum, Iudaeos duplicem statuisse Legem, unam scriptam, Thorah schebichtab: alteram per traditionem communicatam oralem, Thorah sche begnal pe; utramque hanc dixêre Mosi a Deo in monte Sinai datam, esseque posteriorem prioris explicationem, quam Moses Iosuae, Iosua Senioribus, hi Prophetis, Prophetae Viris Synagogae Magnae, per manus tradiderint. Et in hoc praecipue Religionis articulo, a Sadducaeis, omnem traditionem reicientibus, diversi erant Pharisaei. Traditiones autem horum praecipuas, ut et septem diversa Pharisaeorum genera, (ferax enim superstitio et fatale Separatistis est ulterius scindi) vide hîc paulo infra: et plura de celebri hac Secta, apud Mos. Kotsensem in praef. l. praecept. Gorionidem c. 29. Thom. Godwyn. tract. de ritibus Hebraeor. Angl. cui tit. Moses and Aaron l. 1. c. 10. etc. Hodie vero secta quidem evanuit, palmarium tamen eorum dogma gliscit inter plerosque in Europa Iudaeos; atque eô nomine plerique eorum Rabbanistae seu Pharisaei, diversi sunt a Karaeis seu Scripturariis, quorum rara est copia. Vide fanc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 39. Hinc pharisaeare, apud Ios. Devonium Troicorum l. 1.Si rerum iustis metimur partibus usum,Omne homini commune solum: sed, iura perosusPublica, sacrilegis Naturam barbarus ausisContrahit, et proprios Phrygiam Pharisaeat in usus;pro dividere, segregare, seorsim ponere. Vide et Tertullian. Praescript. c. 45. et Radulfum Ardentem Homil. in Euang. 98. et 112.Traditiones Pharisaeorum praecipuae.I. Cibum numquam capiebant, priusquam manus lavissent. Vide Matth. c. 15. v. 2. et quidem πυγμῇ, Marci c. 7. v. 3. quod quidam exponunt frequenter, ut πύχα apud Hom. Alii, accurate, diligenter: Nonnulli peculiarem lavandi ritum voce hâc indigitari, contendunt, quem cubitaliter lavare vocavit Theophylactus in Marcum loc. cit. Sunt quoque qui innui velint hôc vocabulô, illum lavandi morem, quô quis alteram manum in pugnum contractam, in alterius palma probe circumagit sicque diligentissime illam abluit, Ita autem hunc ritumurgebant, ut, illotis edere manibus, cederent non minus esse scortatione crimen. Sed et transisse hanc consuetudinem ad omnes Iudaeos, ex locis cit. colligere est. Vide praeter Auctores praefatos, Ioh. Buxtor fium Synag. Iudaic. c. 6. II. lidem, quoties e Foro redibant, lavabant se, Marci c. 7. v. 4. ἐβαπτίζοντο, i. e. totum corpus abluebant, quoniam pollutos se forte populi commerciô existimabant. Quique inter eos rigidioris erant disciplinae tenaces, idem semper fecisse, videntur, antequam accumberent. Unde, quod id non factitâsset Christus, miratum legimus Pharisaeum, Lucae c. 11. v. 38. Et huc allusisse quidam volunt Petrum, Ioh. c. 13. v. 9. Ex eodem ritu Hemerobaptistarum Secta originem traxit, de qua vide Epiphanium l. 1. tom. 1. c. 17. III. Lavabant pocula, et sextarios et aeramenta et lectos, Marci c. 7. v. 4. 8. IV. Cum Publicanis et peccatoribus edere, nolebant, Matth. c. 9. v. 11. Sic enim se iudicabant pollui, Lucae c. 7. v. 39. Dicebant proin, ut apud Prophetam legimus, Gap desc: Hebrew, i. e. ne attingas me, vide Esaiae c. 65. v. 5. Quem morem Samaritani quoque servantes, quoties peregrinus quis occurreret, μὴ πρόσψαυσον, exclamâsse leguntur. Vide Scaligerum de emendata. Temp. l. 7. Epiphan l. 1. Tom. I. c. 13. etc. V. Binis vicibus hebdomade ieiunabant, Lucae c. 18. v. 12. Lunae nempe et Iovis diebus: eo quod Moses, die Iovis in montem Sinai ascendens, inde die Lunae redierit. VI. Dilatabant phylacteria sua, et producebant fimbrias palliorum suorum, Matth. c. 23. v. 5. Vide Hieronym, n locum, ubi Pharisaeos propterea comparat, cum mulierculis quibusdam sui temporis superstitiosis, quae religioni ducebant secum continuo ferre parvula Euangelia et crucis ligna, i. e. breves quasdam sententias ex Euangelio decerptas et crucis, ut vulgo credebatur, reliquias. In Phylacteriis enim illis Decalogum quidam scriptum fuisse aiunt, alii 4. Sectiones Legis, de quibus infra, in voce Phylacteria. Simile quid notat Scaliger in illis, qui initium Euangelii Iohannîs de collo suspendere soliti sunt, ut docet Scaliger Trihaer. c. 7. Eiusdem commatis fuêre a. C. 692. Magiae quidam addicti, quos Phylacterios vocatos legimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.